Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.1.1 Cic. Fam. 3.1.3 (English) >>Cic. Fam. 3.2.1

3.1.2 Cilix, libertus tuus, antea mihi minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et offici, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum. iucunda mihi eius oratio fuit, cum de animo tuo, de sermonibus, quos de me haberes cotidie, mihi narraret; quid quaeris? biduo factus est mihi familiaris, ita tamen, ut Phaniam valde sim desideraturus. quem cum Romam remittes, quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a me voles, mandata des velim.

3.1.3 L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure consultus; melius enim ei cavere volo quam ipse aliis solet. valde hominem diligo; est ex meis domesticis atque intimis familiaribus. omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum apud te pondus habituras. id eum ne fallat, etiam atque etiam rogo. vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.1.1 Cic. Fam. 3.1.3 (English) >>Cic. Fam. 3.2.1

Powered by PhiloLogic